라틴어 문장 검색

Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장73)
morbum enim hunc iocineris putavit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장78)
Ac ne illud quidem in controversiam venit, quin non omnes in hoc morbo sic curari possint, sed iuvenes robusti, qui vel ex toto carent febre, vel certe satis liberales intermissiones habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장85)
Balneum rarum res amat, frequentiorem in ieiunio vomitum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장90)
Quod fere fit, quom longo morbo vitiata corpora, etiamsi illo vacant, refectionem tamen non accipiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장9)
Itaque qui de morbo dubitant, hac nota utuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장20)
Fereque id posse inter principia corpus pati debet, cum hic morbus aetate firmissima maxime oriatur, id est ab anno XIIX ad annum XXXV.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장43)
23 Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis vel maior nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장1)
item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, vomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장18)
Quos ubi morbus excessit, acuti vim deposuit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장20)
Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album veratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장27)
Quidam iugulate gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장44)
24 Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum interdum regium nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장1)
Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장5)
atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION