라틴어 문장 검색

Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas secum adduxit, quique adornaret sibi ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 262)
Mulierculas video sedentis in scapha solas duas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 2117)
Ecquem recalvom ac silanum senem, statutum, ventriosum, tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum, deorum odium atque hominum, malum, mali viti probrique plenum, qui duceret mulierculas duas secum satis venustas?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 214)
muliercula hanc nescio quae huc ad me detulit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 530)
Saltem si mihi mulierculae essent salvae, spes aliquae forent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 689)
Sceparnio Quid illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent, nescio quem metuentes miserae?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 71)
Daemones Bene factum et volup est, me hodie his mulierculis tetulisse auxilium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 11)
sed uxor scelesta me omnibus servat modis, ne quid significem quippiam mulierculis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 13)
Dic mihi, quanti illam emisti tuam alteram mulierculam, Ampeliscam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 5, scene 3113)
fit ipse, dum illis comis est, inops amator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 122)
numquam ab amatore [suo] postulat id quod datumst, sed relicuom dat operam ne sit relicuom, poscendo atque auferendo, ut mos est mulierum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS13)
itidem si amator id quod oratur dedit atque est benignus potius quam frugi bonae [adduntur noctes, interim ille hamum vorat], si semel amoris poculum accepit meri eaque intra pectus se penetravit potio, extemplo et ipsus periit et res et fides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 19)
novos amator?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 278)
qui antehac amator summus habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam deferre.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2137)
Amator similest oppidi hostilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2142)

SEARCH

MENU NAVIGATION