라틴어 문장 검색

eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 106:2)
Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 158:1)
clamor ululatusque in castris Macedonum fuit, luna in suam lucem emersit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 479:2)
quarto post die quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 3:1)
cum murmure montis] sic dixit Pacuvius murmur maris, quia ventos murmur sequitur, ut ipse alibi magno misceri murmure pontum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 554)
ideo autem 'murmur', quia ferre solent quasi praesagium murmura, sive bona sint, sive mala intellegenda.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6192)
illi indignantes hic aperte ostendit, quid sit 'luctantes'. magno cum murmure montis non circum montis claustra, sed cum magno montis murmure fremebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 551)

SEARCH

MENU NAVIGATION