라틴어 문장 검색

Narrabo autem tibi non cibum aut potum, tametsi ea quoque ubertim casteque adfuerint:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 12:2)
Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 4:1)
Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent Patres.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 20:1)
Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Evangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 1:1)
Huius autem rei haec causa narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:1)
Quem cum emere vellet Xeniades Corinthius et, quid artificii novisset, percontatus esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 43:1)
de quibus observatio tam diligens tam cauta narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:4)
quod apparebit, si percurratur ordo qui de Apolline nascente narratur, sicut paulo superius enarraturum me esse promisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:3)
Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:4)
Ubi horae decem sunt, iubent puerum vocari, ut comitium eat percontatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot vetuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 15:2)
quorum negotium est narrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:3)
— Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lavinaque venit Litora, ubi ad ianuam narrandi venit, Aeneae classem non de Troia sed de Sicilia producit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:2)
Illic in convivio Alcinoi regis narrat ipse quemadmodum de Troia ad Calypsonem usque pervenerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:2)
Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:2)
contra Homerus πάθος miscuit, et dolore narrandi invidiam crudelitatis aequavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION