라틴어 문장 검색

hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 28:2)
vir natus ad gloriam ullam partem animi tam mollem habebit, quam non meditatione et ratione conroboret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:12)
quid enim dicemus, cum Socrates Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret, - quid dicemus, Cleanthe?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 77:6)
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:1)
qui cum esset bonis parentibus atque honesto loco natus - etsi id quidem alius alio modo tradidit - abundaretque et aequalium familiaritatibus et consuetudine propinquorum, haberet etiam more Graeciae quosdam adulescentis amore coniunctos, credebat eorum nemini, sed is quos ex familiis locupletium servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse detraxerat, et quibusdam convenis et feris barbaris corporis custodiam committebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 58:1)
pauca tamen verba singultim locūtus, nōn dīxit sē clārō patre nātum esse, sed quod erat nārrāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur22)
non, si quid turbida Roma elevet, accedas examenque improbum in illa castiges trutina, nec te quaesiveris extra, nam Romae quis non - ali, si fas dicere - sed fas tunc cum ad canitiem et nostrum istud vivere triste aspexi ac nucibus facimus quaecumque relictis, cum sapimus patruos;
(페르시우스, 풍자, satire 111)
age, si mihi nulla iam reliqua ex amitis, patruelis nulla, proneptis nulla manet patrui, sterilis matertera vixit, deque avia nihilum superest, accedo Bovillas clivumque ad Virbi, praesto est mihi Manius heres,
(페르시우스, 풍자, satire 637)
Continuoque cocum vocari iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara voce:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:22)
ecce magister tuus, homo maior natus:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 57:30)
Mater suppliciter rogat Barbatum ut videat natum quam primum suum;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Mercurius et duae mulieres: De eodem alia fabella.6)
At hercule ante memoriam meam - ita maiores natu solent dicere -, ne nobilissimis quidem adulescentibus locus erat nisi aliquo consulari producente:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 3:1)
Nam quid magis interest vestra, quam ut liberi - dicerem tui, nisi nunc illos magis amares - digni illo patre, te patruo reperiantur?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 4:2)
Erat illi natus insanabilis clavus, cuius taedio ad mortem irrevocabili constantia decucurrit usque ad supremum diem beatus et felix, nisi quod minorem ex liberis duobus amisit, sed maiorem melioremque florentem atque etiam consularem reliquit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 2:2)
quin etiam quattuordecim natus annos Graecam tragoediam scripsi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION