라틴어 문장 검색

sed dextram furiae flagrantis et ignea dirae tela lupae saxo ferit inperterrita virgo, excussasque sacro taedas depellit ab ore.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 17)
sic effata crucem Domini ferventibus offert obvia quadriiugis, lignum venerabile in ipsos intentans frenos, quod ut expavere feroces cornibus obpansis et summa fronte coruscum, vertunt praecipitem caeca formidine fusi per praerupta fugam, fertur resupina reductis nequiquam loris auriga comamque madentem pulvere foedatur.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1105)
nec non et tenero pietatis tegmine crines obtegit anguinos, ut candida palla latentem dissimulet rabiem, diroque obtenta furori, quod rapere et clepere est avideque abscondere parta, natorum curam dulci sub nomine iactet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1155)
Age modo, hodie sero ac nequicquam voles.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3229)
dirae ferro et compagibus artis claudentur Belli portae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:13)
Nec requievit enim, donec, Calchante ministro - sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:9)
Illos patefactus ad auras reddit equus, laetique cavo se robore promunt Thessandrus Sthenelusque duces, et dirus Ulixes, demissum lapsi per funem, Acamasque, Thoasque, Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon, et Menelaus, et ipse doli fabricator Epeos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 11:4)
Urbis uti captae casum convolsaque vidit limina tectorum et medium in penetralibus hostem, arma diu senior desueta trementibus aevo circumdat nequiquam umeris, et inutile ferrum cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:2)
Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, praecipites atra ceu tempestate columbae, condensae et divom amplexae simulacra sedebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:4)
Ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis ut vidit, "Quae mens tam dira, miserrime coniunx, impulit his cingi telis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:5)
" Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:8)
Adparent dirae facies inimicaque Troiae numina magna deum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:20)
Et iam porticibus vacuis Iunonis asylo custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes praedam adservabant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:8)
Ausus quin etiam voces iactare per umbram implevi clamore vias, maestusque Cresam nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:11)
Strophades Graio stant nomine dictae, insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam clausa domus, mensasque metu liquere priores.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION