라틴어 문장 검색

cum subito immissis praeceps aquilonia nimbis venit hiemps nigraque evulsam tendit harena:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 749:1)
intrat equis uritque gravem sudoribus Hebrum, aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 678:1)
sed neque se pingues tum candida flamma per auras explicuit, nec tura videt concordia Mopsus,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 261:1)
fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat amata nobis quantum amabitur nulla.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 82)
fulsere vere candidi tibi soles.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 84)
Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 131)
quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet manusque collo ambas iniciens roget morari, quae nunc, si mihi vera nuntiantur, illum deperit impotente amore:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 353)
Egnatius, quod candidos habet dentes, renidet usque quaque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 391)
Salve, nec minimo puella naso nec bello pede nec nigris ocellis nec longis digitis nec ore sicco nec sane nimis elegante lingua, decoctoris amica Formiani.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 431)
o cubile quod omnibus candido pede lecti, quae tuo veniunt ero, quanta gaudia, quac vaga nocte, quae medio die gaudeat!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6135)
si tibi non cordi fuerant conubia nostra, saeva quod horrebas prisci praecepta parentis, at tamen in vestras potuisti ducere sedes quae tibi iucundo famularer serva labore candida permulcens liquidis vestigia lymphis purpureave tuum constemens veste cubile.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:14)
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni, quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram, tum vero facito ut memori tibi condita corde haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas, ut simul ac nostros invisent lumina collis, funestam antennae deponant undique vestem candidaque intorti sustollant vela rudentes, quam primum cernens ut laeta gaudia mente agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet."
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 7:2)
his corpus tremulum complectens undique vestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseae niveo residebant vertice vittae, aeternumque manus carpebant rite laborem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:2)
hic, velut in nigro iactatis turbine nautis lenius adspirans aura secunda venit iam prece Pollucis, iam Castoris implorata, tale fuit nobis Allius auxilium.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b4)
quo mea se molli candida diva pede intulit et trito fulgentem in limine plantam innixa arguta constituit solea, coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laodamia domum inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro hostia caelestis pacificasset eros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b6)

SEARCH

MENU NAVIGATION