라틴어 문장 검색

Venus et tenera volucer cum matre Cupido, gaudia quanta tuli!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:10)
Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis tollere conantur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:7)
Namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva ingens cervus erat, lateque patentibus altas ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:2)
Ac primum attonitas etiamnum voce canentis innumeras volucres anguesque agmenque ferarum Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 4:1)
Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:1)
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen, ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 20:4)
Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat), nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus), tertia forma fuit maculosae tigridis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:8)
"Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes terret aves, semper pennas habuisse putetis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 37:1)
Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum cerva lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluvialis anas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:3)
Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris," atque novem volucres in belli digerit annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:9)
corpus deus aequoris albam contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 16:8)
At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in volucrem corpus nati Phaethontida versum mente dolet patria saevumque perosus Achillem exercet memores plus quam civiliter iras, iamque fere tracto duo per quinquennia bello talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 61:1)
atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:2)
pennas sumpsere tuaeque coniugis in volucres, niveas abiere columbas."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:19)
nymphae quoque flere videntur siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION