라틴어 문장 검색

aeque enim impotens sui est, decoris oblita, necessitudinum immemor, in quod coepit pertinax et intenta, rationi consiliisque praeclusa, vanis agitata causis, ad dispectum aequi verique inhabilis, ruinis simillima, quae super id quod oppressere franguntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 3:2)
Quemadmodum per frequentia urbis loca properanti in multos incursitandum est et aliubi labi necesse est, aliubi retineri, aliubi respergi, ita in hoc vitae actu dissipato et vago multa impedimenta, multae querellae incidunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 40:1)
Inde diis quoque irascimur, quod aliquis nos antecedat, obliti quantum hominum retro sit, et paucis invidentem quantum sequatur a tergo ingentis invidiae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 184:2)
Quid imbecillitatis obliti ingentia odia suscipimus et ad frangendum fragiles consurgimus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 238:3)
oblitus tum legis pressiorisque iudicii sublimius feror et ore iam non meo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 15:2)
dum nouercae meminit, matris oblita est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.17)
talis, parentes liberos patriam petens, erumpe rerum terminos tecum efferens, et quicquid avida tot per annorum gradus abscondit aetas redde et oblitos sui lucisque pavidos ante te populos age.
(세네카, Hercules Furens 4:4)
Verane est fama inferis tam sera reddi iura et oblitos sui sceleris nocentes debitas poenas dare?
(세네카, Hercules Furens 11:7)
oblitus sui custos opaci pervigil regni canis componit aures timidus et patiens trahi eramque fassus, ore summisso obsequens, utrumque cauda pulsat anguifera latus.
(세네카, Hercules Furens 12:24)
Nunc parte ab omni, genitor, iratus tona, oblite nostri vindica sera manu saltem nepotes.
(세네카, Hercules Furens 18:1)
et forte, nulla nube respersus iubar, laxabat ardens fervidum Titan diem.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:7)
si qua 'respersit manus viri cruore nec memor castae facis stricto cruenta Belias ferro stetit, in me suas agnoscat et laudet manus, in hanc abire coniugum turbam libet;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:43)
Illius stetit ad modos torrentis rapidi fragor, oblitusque sequi fugam amisit liquor impetum;
(세네카, Hercules Oetaeus 16:2)
respersa nulla labe et intacta, innocens tibi mutor uni.
(세네카, 파이드라 9:32)
"at ille uictoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION