라틴어 문장 검색

si quid ista prohibet, gestari.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:2)
Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 2장 2:1)
Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:1)
Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 36:3)
si id aliquae causae prohibent, aluus soluenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 2:4)
Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:3)
Quod si duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:3)
et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:3)
Vino leni uti nihil prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 20:5)
Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 26:5)
Neque ulla res prohibet, etiamsi callus est, tamen quia cingit, tunicam nominari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:7)
Tum superinponendum medicamentum est, quod inflammationem prohibeat, atque ubi crustae exciderunt, ad cicatricem perducendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:5)
in quam linamentum coiciendum est, quod et coniungi diductam cutem prohibeat et in medio carunculam citet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 26:4)
Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 12:1)
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION