라틴어 문장 검색

nam, ut in oratione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se nihil reum aggravare videantur, congregatione deinde eorum factum convincimus, ita huiusmodi testis multa de anteactis, multa de insecutis, loco, tempore, persona, ceteris est interrogandus, ut in aliquod responsum incidat, post quod illi vel fateri quae volumus necesse sit vel iis quae iam dixerit repugnare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:5)
nec ulla confirmation nisi aut ex consequentibus aut ex repugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 74:1)
probationum praeterea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae non repugnantes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 75:2)
tertium, quo certam quandam argumenti conclusionem vel ex consequentibus vel ex repugnantibus, quanquam de hoc convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 96:1)
tertium tantum non repugnans, in domo furtum factum ab eo qui domi fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 110:4)
nec vereor, ne videar repugnare Ciceroni, quanquam collationem separat ab exemplo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 222:2)
manifestis repugnent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 323:2)
propositio ac conclusio ex consequentibus et repugnantibus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 380:3)
aut quem ultra esse usum mei, diis repugnantibus, credam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 4:2)
equidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et intempestive renidentes et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventes saepe vidi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 56:1)
cum videatur autem res levis et quae ab scurris, mimis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:2)
proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:3)
multo scilicet magis res, prout ponuntur, congruunt aut repugnant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 127:2)
huc pertinebunt probationes, quas Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 156:4)
itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION