라틴어 문장 검색

Sacrificio deinde facto dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 31:2)
propere igitur Polydamanta mittit qui regi et periculum ostenderet et, quid fieri iuberet, consuleret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 7:2)
quippe consulenti responsum erat, ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 13:3)
"Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:21)
Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 12:1)
"Per hanc fidem invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue :"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 5:5)
"consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 13:4)
Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret, consuluit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 22:1)
"retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:69)
Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 7:1)
Itaque, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium, revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 9:1)
Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 2:1)
Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandra et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, regnare se interim vellet an privatum opperiri eius adventum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 12장 6:1)
alius iungere aciem, alius dividere, stare quidam et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant, nihil in medium consulebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 23:1)
Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portas hostem recipiunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION