라틴어 문장 검색

Nequissimo verberoni sua placuit salus de mea morte, et multum conservae laudata sagacitate destinatae iam lanienae cultros acuebat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:9)
protinusque vinculo, quo fueram deligatus, abrupto, cursu me proripio totis pedibus, ad tutelam salutis crebris calcibus velitatus;
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:2)
Mihi denique id ipsum commentum, quod momentariam salutem repperisse videbatur, periculum grande, immo praesens exitium conflavit aliud.
(아풀레이우스, 변신, 9권 1:7)
Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum veterisque Lucii fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite maerebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:4)
"Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis - quod enim putaret ab ea profectum - solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:5)
at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 25:7)
Nec tamen ille vesanus tantillum praesentia multorum civium territus vel etiam confusus, licet non rapinis, saltem verbis temperare voluit sed, illis clementer expostulantibus fervidosque eius mores blanditiis permulcentibus, repente suam suorumque carorum salutem quam sanctissime adiurans asseverat parvi se pendere tot mediatorum praesentiam;
(아풀레이우스, 변신, 9권 33:1)
Tunc reliqui fratres non tam Hercule desperata quam ultro neglecta sua salute contendunt ad divitem atque ardentibus animis impetuque vesano lapidibus crebris in eum velitantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 34:5)
nec ille prostratus et praeventus vulneribus ullum repperire saluti quiens subsidium, quod solum restabat, simulat sese mortuum.
(아풀레이우스, 변신, 9권 37:3)
Nec ille tantillum conterritus salutique studens eius quem in suam receperat fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec vidisse quidem illum hortulanum contendit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:6)
militum pro comperto de nobis asseverantium fidemque Caesaris identidem implorantium, at illius negantis assidueque deum numen obtestantis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:2)
Iam cetera salutis vultusque detrimenta et aegris ei amantibus examussim convenire nemo qui nesciat:
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:7)
"Causa omnis et origo praesentis doloris et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es:"
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:7)
Ergo prolixe pollicetur, et bonum caperet animum refectionique se ac saluti redderet impendio suadet, donec patris aliqua profectione liberum voluptati concederetur spatium, statimque se refert a noxio conspectu novercae, et tam magnam domus cladem ratus indigere consilio pleniore ad quendam compertae gravitatis educatorem senem protinus refert:
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:2)
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION