라틴어 문장 검색

Paucis ei diebus affertur conventum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate adductum — namque id varie nuntiabatur — consentire cum Cordubensibus;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:11)
Hunc Marcellus insequitur et quam proxime potest Uliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem deducere volebat, necessitate est deductus ut neque confligeret — cuius si rei facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat — neque vagari Cassium latius pateretur, ne plures civitates ea paterentur quae passi erant Cordubenses.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 61:6)
Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 71:2)
Neque tamen usquam diutius moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 78:5)
Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum habuerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 22:8)
Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:8)
Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subiret.
(카이사르, 내란기, 3권 77:1)
Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 108:7)
priores, quod abesse a periculo viderentur neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 11장5)
Instructo exercitu magis ut loci natura [deiectusque collis] et necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur, neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 22장1)
vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 16장6)
Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 22장2)
Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 12장5)
vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 56장4)
Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION