라틴어 문장 검색

ille sollicitari debet, cui haec noua sunt, aut qui ista numquam sine custodia sui tuta habuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 4:5)
Vbi uero febris aliquem occupauit, scire licet non periclitari, si in latus aut dextrum aut sinistrum, ut ipsi uisum est, cubat, cruribus paulum reductis, qui fere sani quoque iacentis habitus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 1:1)
Alterum longe perniciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum leuius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 2:3)
At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 12:1)
At si in opere occupauit, tum demum se recipere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:3)
si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:2)
subinde admonendus, in is ipsis rebus, quae sollicitant, cur potius laetitiae quam sollicitudinis causa sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 18:5)
Atque hic quoque, quaecumque species est, si nondum nimis occupauit, isdem auxiliis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 5:3)
tum a negotiis abstinendum est omnibusque rebus, quae sollicitare animum possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:2)
Id genus saepius uiros quam feminas occupat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 1:3)
Neque tamen illis ipsis diebus, quibus aliqua omittenda sunt, expedit tamquam aegros agere, sed cetera omnia quasi sanis facienda sunt, praeterquam si diutius aliquid et uehementius ista sollicitare consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 5:1)
Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant aluum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 1:1)
Ac si scabies uesicam occupauit, multa et mali odoris urina est, eaque bullat et quaedam muccis furfuribusue similia ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:17)
Si uero ulcera uel scabies uesicam occupauit, lacte uenter soluendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:36)
interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION