라틴어 문장 검색

caesa eo die octo milia hostium, quinque capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 113:5)
hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 132:1)
octo milia Gallorum caesa traduntur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 246:1)
obsides, ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset, et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 430:2)
consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 505:1)
L. Aurunculeio negotium ab senatu datum est ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem aliquanto reparare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 42:2)
Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 127:1)
Livius omni classe, cui adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 134:1)
inde duas sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 153:2)
Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 255:2)
praeter has decem triremes erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 256:3)
qui Asiam sortitus esset, ei exercitus quem L. Scipio haberet est decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 568:1)
caesa decem octo milia armatorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 685:2)
per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum in fuga - nam pugna nulla fuit - ceciderunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 337:1)
pestilentiae tanta vis erat ut, cum propter defectionem Corsorum bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam traiceret, tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum consules renuntiaverint ut is numerus effici militum non potuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 231:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION