라틴어 문장 검색

neque arduum fuit, magna per provincias Germanici exercitus fama;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 58장7)
mox universum exercitum occurrere infanti filio iubet, perlatumque et paludamento opertum sinu retinens Germanicum appellavit cinxitque cunctis fortunae principalis insignibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장9)
simul ceterae legiones contactu et adversus Germanicos milites invidia bellum meditabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장2)
dixisse quin etiam ad primas filii sui epistulas ferebatur, non Germanicum a se sed Vitellium genitum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장6)
Versabatur ante oculos Germanici exercitus robur, notum viro militari:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 75장1)
tuae domui triumphale nomen, duo iuvenes, capax iam imperii alter et primis militiae annis apud Germanicos quoque exercitus clarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 77장4)
non tam praemiis periculorum quam ipsis periculis laetus pro certis et olim partis nova ambigua ancipitia malebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장11)
munia imperii Caecina ac Valens obibant, olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pravitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii inclinationibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장4)
longe alia proficiscentis ex urbe Germanici exercitus species:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장3)
quibus opperiri auxilia et trahere bellum videbatur, Germanicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse mox cum Vitellio Britannici exercitus robora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 1장4)
et interiectus exercitus Raetiam Iuliasque Alpis, [ac] ne pervium illa Germanicis exercitibus foret, obsaepserat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장8)
simul virtus Germanici exercitus laudibus attollebatur, Vitellii modica et vulgari mentione, nulla in Vespasianum contumelia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장9)
ut olim virtutis modestiaeque, tunc procacitatis et petulantiae certamen erat, ne minus violenter Aponium quam Flavianum ad supplicium deposcerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 11장2)
huc cecidisse Germanici exercitus gloriam ut sine proelio, sine vulnere vinctas manus et capta traderent arma?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 13장8)
Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque munimenta rursus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION