라틴어 문장 검색

Quapropter et iis forsitan concedendum sit rem publicam non capessentibus, qui excellenti ingenio doctrinae sese dediderunt, et iis, qui aut valetudinis imbecillitate aut aliqua graviore causa impediti a re publica recesserunt, cum eius administrandae potestatem aliis laudemque concederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:1)
Ut venustas et pulchritudo corporis secerni non potest a valetudine, sic hoc, de quo loquimur, decorum totum illud quidem est cum virtute confusum, sed mente et cogitatione distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 123:4)
Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem referatur et ad vires, non ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:3)
Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse maiores, primum illud exceptum sit, ne vitia sint imitanda, deinde si natura non feret, ut quaedam imitari posit (ut superioris filius Africani, qui hunc Paulo natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse, quam ille fuerat sui);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 155:2)
Quis enim est tam cupidus in perspicienda cognoscendaque rerum natura, ut, si ei tractanti contemplantique res cognitione dignissimas subito sit allatum periculum discrimenque patriae, cui subvenire opitularique possit, non illa omnia relinquat atque abiciat, etiamsi dinumerare se stellas aut metiri mundi magnitudinem posse arbitretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 198:2)
Neque enim valetudinis curatio neque navigatio neque agri cultura neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio sine hominum opera ulla esse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 15:5)
prodigi, qui epulis et viscerationibus et gladiatorum muneribus, ludorum venationumque apparatu pecunias profundunt in eas res, quarum memoriam aut brevem aut nullam omnino sint relicturi, liberales autem, qui suis facultatibus aut captos a praedonibus redimunt aut aes alienum suscipiunt amicorum aut in filiarum collocatione adiuvant aut opitulantur in re vel quaerenda vel augenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 73:2)
In his autem utilitatum praeceptis Antipater Tyrius Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus, duo praeterita censet esse a Panaetio, valetudinis curationem et pecuniae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:1)
Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, quae res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa [praetermittendis voluptatibus], postremo arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:4)
Cum externis corporis hoc modo comparantur, valere ut malis quam dives esse, [cum corporis externa hoc modo, dives esse potius quam maximis corporis viribus,] ipsa inter se corporis sic, ut bona valetudo voluptati anteponatur, vires celeritati, externorum autem, ut gloria divitiis, vectigalia urbana rusticis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 116:3)
Ut, si unum quodque membrum sensum hunc haberet, ut posse putaret se valere, si proximi membri valetudinem ad se traduxisset, debilitari et interire totum corpus necesse esset, sic, si unus quisque nostrum ad se rapiat commoda aliorum detrahatque, quod cuique possit, emolumenti sui gratia, societas hominum et communitas evertatur necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 27:1)
Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaerunt, quandam etiam suavitatem coloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:4)
quod ceterarum homines artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti non potuisse consequi id, quod scirent, putantur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 124:2)
testis est huiusce Q. Muci ianua et vestibulum, quod in eius infirmissima valetudine adfectaque iam aetate maxima cotidie frequentia civium ac summorum hominum splendore celebratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 200:2)
et nos ipsi, quoniam id temporis est, valetudini demus operam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION