라틴어 문장 검색

deinde post febrem oportebit ungui et vehementer perfricari, cibum et validum et fortiter adsumere, vino uti quantum libebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장22)
Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장5)
Neque ignorare oportet leviorem esse morbum cum risu quam cum serio insanientium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장105)
Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장64)
Si vero id genus morbi est, quo in uterum multa aqua contrahitur, ambulare, sed magis modice, oportet, malagma quod digerat inpositum habere, idque ipsum superimposito triplici panno fascia, non nimium tamen vehementer, adstringere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장73)
Cum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit, qui laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장21)
cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장17)
Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et vinum bibere Graecum salsum, ut resolutio ventris maneat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장14)
Quin etiam fovere aqua calida marina, vel si ea non est, tamen salsa magnopere necessarium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장23)
Oportebit autem uti in iis partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장64)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina vel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장28)
Ergo etiam ubi causa incognita est, videre oportet, refrigerantia magis an calfacientia leniant, et iis uti, quae experimentum adprobarit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장34)
4 At si lingua resoluta est, quod interdum per se, interdum ex morbo aliquo fit, sic ut sermo hominis non explicetur, oportet gargarizare ex aqua, in qua vel thymum vel hysopum vel nepeta decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 4장1)
Ergo admovere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장17)
Oportet hysopum altero quoque die bibere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION