라틴어 문장 검색

Hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus muris, ideoque solutis obsidiis, civitates munitissimae recluduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 9:1)
Hanc ita validam molem rotis et funibus regens, numerosus intrinsecus miles, languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires, collisis parietibus aditus patefacit ingentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 13:1)
Quod Diocletianus exiguum et suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, documento recenti perterritus, ne vagarentur per Syriam Persae, ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 2:1)
Verum aucti paulatim, in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen, villasque inhabitantes, nulla murorum firmitudine communitas, et legibus suis uti permissi, religionis respectu sunt honorati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 35:3)
Iamque muris propinquans, cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandum, sermone cum leni tum aspero et minaci, hortabatur ad deditionem defensores, qui ad colloquium petito Ormizda, promissis eius et iuramentis illecti, multa sibi de lenitudine Romana spondebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 8:1)
Alia postridie castra ob muros invalidos derelicta, praetereuntur incensa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 2:3)
Animatus his vincendi primitiis, miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti, tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 6:1)
Cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat, quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio summoturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 9:2)
Quibus per colloquia saepe temptatis, cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium, et armatorum triplici corona circumdatis muris, a die primo ad usque noctis initium, missilibus certabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 9:3)
In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta, iratorum manu militum conflagravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 1:1)
Id enim erat librata ratione dispositum, ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos, abigendis insisterent praedis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 9:2)
Iamque imperator munitum muris duplicibus oppidum, ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti, maximis viribus oppugnabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 10:1)
Contra Persae muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et frustrari exitiales impetus conabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:3)
Verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans, omitteret maiora quae temptabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 18:2)
Cum enim (ut saepe) discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris, latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum immani fragore protraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION