라틴어 문장 검색

Cum animadvertissem, imperator, plures de architectura praecepta voluminaque commentariorum non ordinata sed incepta uti particulas errabundas reliquisse, dignam et utilissimam rem putavi tantae disciplinae corpus ad perfectam ordinationem perducere et praescriptas in singulis voluminibus singulorum generum qualitates explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 머리말1)
namque Athenis Antistates et Callaeschros et Antimachides et Porinos architecti Pisistrato aedem Iovi Olympio facienti fundamenta constituerunt, post mortem autem eius propter interpellationem reipublicae incepta reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 머리말52)
Primum ad oppugnationes aries sic inventus memoratur esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장1)
tuque ades inceptumque una d. l. adesto et inceptum favorem omnibus libris inpendito:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 391)
incepto desistere tolerabilius enim est non inchoare, quam incepta deserere, ut Terentius verum si incipias, neque pertendas naviter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 378)
At si inter haec regalia exhortamenta propter pigritiam populi imperata non implentur, aut tarde incepta tempore necessitatis ad utilitatem exercentium minus finita non provenirent, ut de castellis ab eo imperatis adhuc non inceptis loquar, aut nimium tarde inceptis ad perfectum finem non perductis, et hostiles copiae terra marique irrumperent, aut, ut saepe evenit, utraque parte, tunc contradictores imperialium diffinitionum inani poenitentia pene exinaniti verecundabantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:14)
182. Provisa impactio ambitalis consiliorum ergolabicorum et inceptorum sinceros politicos et per dialogum excussos processus requirit, dum corruptela, quae veram ambitalem impactionem incepti per gratiarum commutationem tegit, saepe ad dubias pactiones faciendas ducit, quae ab officio renuntiationis nec non a diligenti dialogo abducunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 235:1)
non ipse se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem post famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex hibernis continuerat, quippe reputantem non solum quam lenta urbium oppugnatio esset, sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia victor regressus temptasset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 590:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION