라틴어 문장 검색

Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, matronam dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque matrimonium dicitur, matrem autem familias appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 9:1)
5. Complectebatur etiam ista relatio declarationem de propositione quadam matrimonii quam Amason Ferdinandi secretarius legatis intimavit (sed tanquam magnum secretum) inter Carolum principem Castiliae et Mariam filiam regis secundogenitam, regi pro certo referentes tractatum de matrimonio tunc agitatum inter principem praefatum et filiam regis Galli ruptum iri, filiamque Galli proculdubio nuptam iri Angolesmio, qui haeres erat apparens regni Galliae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 5:1)
Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonio Agrippinae deque Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac laudantibus cognitionem, qua pridie quandam adulterii ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit omnia impudica, sed non impunita matrimonia;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 43장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION