라틴어 문장 검색

Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus esse videare et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem nec des respondendi locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:3)
vestri autem non modo haec non refellunt verum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:4)
Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec refellenda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:6)
Nam philosophandi scientiam concedens multis, quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornate dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo iure quodam modo vindicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:5)
Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere elaboraret sequereturque et illud forense dicendi et hoc quietum disputandi genus, nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi potest, disputator subtilis, orator parum vehemens, dulcis tamen, ut Theophrasti discipulum possis agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:3)
Sed ut nec medici nec imperatores nec oratores, quamvis artis praecepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt, sic officii conservandi praecepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi, sed rei magnitude usum quoque exercitationemque desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 79:1)
Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut iis haec apta sint, nobis dissoluta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 165:2)
Sed tamen videmus, quibus exstinctis oratoribus quam in paucis spes, quanto in paucioribus facultas, quam in multis sit audacia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 89:2)
Hoc quam habet vim nisi illam, nihil expedire, quod non deceat, etiamsi id possis nullo refellente optinere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 98:9)
oratorvm genera esse dicuntur tamquam poetarum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 1:1)
oratorum autem si quis ita numerat plura genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et tamquam medios putet, de homini- bus dicit aliquid, de re parum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 2:1)
oratorem genere non divido;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:1)
Optimus est enim orator, qui dicendo animos audientium et docet et delectat et per- movet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 1장 3:4)
ea igitur omnia in quo summa erunt, erit perfectissimus orator;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 2:1)
Et appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 2장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION