라틴어 문장 검색

Tum ilium ibi, pernicie intellecta, pecuniam ceteraque sua, ut haberent, dedisse, vitam modo sibi ut parcerent oravisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 11:1)
Homo, inquit, ibi territus, spe omni vitae perdita, id unum postea oravit, ut priusquam mortem obpeteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 13:1)
quod oraverat impetrat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 14:2)
Sese, inquit, ne id quoque, quod tum suaderet, facturum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 19:1)
M. CATO Voconiam legem suadens verbis hisce usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 2:1)
Itaque cum morbo obpressus adventare mortem viderat, petivit oravitque a suis amicissimis inpense, ut Aeneida, quam nondum satis elimavisset, adolerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 8:1)
Consilium quod dabat, quodque oportere fieri suadebat, acceptum ab universis et conplacitum est erat ex eius sententia populi decretum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 5:1)
Atque ita, ut suaserat prudentissimus senex, factum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 8:1)
Nos deinde eum tenebamus urgebamusque, et cumprimis Apollinaris, ut de vocabulorum vel differentia vel, si ei ita videretur, similitudine plenius apertiusque dissereret et, ut ne sibi invideret discere volenti, orabat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, IV 9:1)
Sed enim ' harenas' parum Latine dici, quis, oro te, alius aut scripsit aut dixit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 7:7)
Fac me, inquit, oro, magister, ut sim certus an recte supersederim 'nanos' dicere parva statura homines maluerimque eos 'pumiliones' appellare, quoniam hoc scriptum esse in libris veterum memineram, 'nanos' autem sordidum esse verbum et barbarum credebam?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 2:2)
Reges, prout petiit, mediationem suam, modo honorifico et qui reges magnos deceret, interposuerunt, non tantum postulando et suadendo, verum etiam postulando et minando, rebellibus denunciantes se communem regum caussam agi censere;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:6)
Philippus ipse (utpote mari et navigationibus insuetus) defessus et aeger in terram prorsus ascendere voluit ut vires suas reficeret, licet consiliarii eius contrarium suaderent, moram metuentes cum res eius celeritatem potius requirerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 8:5)
Rex itidem Henricus multis prudentibus et egregiis monitis et argumentis Philippo suadebat ut soceri sui consiliis se regeret, principis scilicet tanta prudentia, tanta experientia, tanta felicitate.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:31)
Ad quem etiam finem patiens fuit libertatis eorum tam in suadendo quam in suffragia ferendo donec animi sui sensum, quem ad finem deliberationum reservare solebat, declarasset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION