라틴어 문장 검색

Talia diversa nequiquam sede locuti sub noctem dixere vale partique dedere oscula quisque suae non pervenientia contra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 9:1)
utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, accipe nunc inquit nostri quoque sanguinis haustus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:8)
Sed postquam remorata suos cognovit amores, percutit indignos claro plangore lacertos, et laniata comas amplexaque corpus amatum vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in vultibus oscula figens Pyrame clamavit quis te mihi casus ademit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:5)
Dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt, noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit levia versato ducentem stamina fuso.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:4)
Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, res ait arcana est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:5)
thalamoque deus sine teste relicto ille ego sum dixit, qui longum metior annum, omnia qui video, per quem videt omnia tellus, mundi oculus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:8)
Haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:4)
Poscenti nymphae sine fine sororia saltem oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti desinis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:4)
exclamat nais et omni veste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus invitaque pectora tangit, et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:14)
Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Iuno, nec tulit, et secum "potuit de paelice natus vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suae nati dare viscera matri et triplices operire novis Minyeidas alis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 40:1)
Ante suos Niobe thalamos cognoverat illam, tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 16:2)
Corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:4)
Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:3)
Spectat eam Tereus praecontrectatque videndo osculaque et collo circumdata bracchia cernens omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris accipit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:17)
Mandabat pariterque suae dabat oscula natae, et lacrimae mites inter mandata cadebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION