라틴어 문장 검색

eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant, huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 209:1)
receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 236:2)
is in Hispaniam profectus bello quod Emporiis orsus est citeriorem Hispaniam pacavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIV Periocha4)
postquam omnia ferro ignique satis evastata erant consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 34:1)
iuberent consulem cum legionibus redire in provinciam, dare operam, ut Ligures subigantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 442:1)
Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum postulaturum atque impetraturum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 446:1)
Acilius Glabrio consul Antiochum ad Thermopylas Philippo rege adiuvante victum Graecia expulit idemque Aetolos subegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha1)
Domitio consulibus postve eos consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse velint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 128:2)
orabant ut pacatus fines iniret cohiberetque a populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta adferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 159:1)
mittite agedum legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite, utra graviori servitute, Antiocho ultra Tauri iuga emoto an Gallis subactis, liberati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 597:1)
in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha2)
et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 228:1)
armis subactos parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 266:2)
exemplum obstabat quod ita comparatum more maiorum erat ne quis qui exercitum non deportasset triumpharet, nisi perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 333:1)
Liguribus subactis viam Placentia usque Ariminum productam Flaminiae iunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha2)

SEARCH

MENU NAVIGATION