라틴어 문장 검색

sane Clytemestram Orestes filius postea in vindictam patris necavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2687)
quia vites, quae in honore ipsius fuerant, ab eo comestae sunt, iratus Liber pater eum occidi fecit et ei tolli utrem, in quo mitti vinum fecit pro eius vindicta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3806)
Si neque censu nec vindicta nec testamento liber factus est, non est liber;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 2장 5:1)
"Vindicta postquam meus a praetore recessi, cur milli non liceat, iussit quodcumque voluntas, excepto siquid Masuri rubrica vetavit?"
(페르시우스, 풍자, satire 543)
an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat?
(페르시우스, 풍자, satire 561)
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:5)
Sed nillil iam queror, nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:15)
Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:11)
Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatemn suam impediunt, si quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:4)
Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:2)
Exuit omnes quippe moras Caesar, vindictaeque actus amore Gallica proiecit, civilia sustulit arma.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 122:12)
Nec minus ego tam foeda obiurgatione finita paenitentiam agere sermonis mei coepi secretoque rubore perfundi, quod oblitus verecundiae meae cum ea parte corporis verba contulerim, quam ne ad cognitionem quidem admittere severioris notae homines solerent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:21)
. . | Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque [hac] vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:13)
Itaque aut fallor, aut fortuna communis coepit redire ad paenitentiam tuam". . . Omnes, qui in testamento meo legata habent, praeter libertos meos hac condicione percipient, quae dedi, si corpus meum in partes conciderint et astante populo comederint . . . Apud quasdam gentes scimus adhuc legem servari, ut a propinquis suis consumantur defuncti, adeo quidem, ut obiurgentur aegri frequenter, quod carnem suam faciant peiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 141:3)
Qui se laudari gaudet verbis subdolis, Fere dat poenas turpi paenitentia.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.1)

SEARCH

MENU NAVIGATION