라틴어 문장 검색

sella tibi erit in ludo tamquam hypodidascalo proxima ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 4:7)
post hunc xiii fuerunt sella curuli ante L. Papirium Crassum, qui primum Papisius est vocari desitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 21 3:4)
uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 3:2)
alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 1:1)
nam Pompēium cōnspexit ad palātium festīnantem.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit2)
Pompēius respondit sē ad cēnam libenter ventūrum esse abiitque ad Palātium ut Octāviānum quaereret, Quīntus domum festīnāvit ut omnia ad convīvium parāret.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit21)
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:11)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
Sed istum timeo sella qui prima sedens Iugum flagello temperat lento meum Et ora frenis continet spumantibus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Musca et mula.7)
At hercule memoria parentum Claudium Caesarem ferunt, cum in Palatio spatiaretur audissetque clamorem, causam requisisse, cumque dictum esset recitare Nonianum, subitum recitanti inopinatumque venisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 3:1)
Sed cum fieret discessio, qui sellis consulum astiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 22:1)
qua ex causa Romae quoque sella vehebatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 15:3)
illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes simpliciter positae, scena sine arte fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:67)
quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 24:4)
visite laurigero sacrata Palatia Phoebo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 78:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION