라틴어 문장 검색

intra tecta vocat Menelaum, et limina pandit, scilicet id magnum sperans fore munus amanti, et famam exstingui veterum sic posse malorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:19)
Tum demum horrisono stridentes cardine sacrae panduntur portae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:14)
"Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat, pulsatusve parens, et fraus innexa clienti, aut qui divitiis soli incubuere repertis, nec partem posuere suis (quae maxima turba est), quique ob adulterium caesi, quique arma secuti impia nec veriti dominorum fallere dextras, inclusi poenam exspectant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:13)
"Dicam equidem, nec te suspensum, nate, tenebo" suscipit Anchises, atque ordine singula pandit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:9)
aliae panduntur inanes suspensae ad ventos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:7)
huc dona sacerdos Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris et varias audit voces fruiturque deorum couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:4)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 26:1)
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis, abstractaeque boves abiurataeque rapinae caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver protrahitur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:1)
at illi ocius incubuere omnes pariterque laborem sortiti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:12)
Illam inter caedes pallentem morte futura fecerat Ignipotens undis et Iapyge ferri, contra autem magno maerentem corpore Nilum pandentemque sinus et tota veste vocantem caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:19)
Panditur interea domus omnipotentis Olympi, conciliumque vocat divom pater atque hominum rex sideream in sedem, terras unde arduus omnis castraque Dardanidum adspectat populosque Latinos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:1)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 7:1)
Ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus, qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 16:8)
urbem alii reserare iubent et pandere portas Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem, arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 23:17)
"Hac, Turne, sequamur Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 25:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION