라틴어 문장 검색

ad alia unum paratum adferre possumus, ut causam bene noverimus, alterum ibi sumere, ut dicentem adversarium diligenter audiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 163:2)
Praeterea regis Bocchi proximos magnis muneribus et maioribus promissis ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem aggressus impellit, uti aduersus Romanos bellum incipiat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장3)
Sed quia diuersi redeuntes alius ab alia parte atque omnes idem significabant, consul incertus, quonam modo aciem instrueret, nullo ordine commutato aduersum omnia paratus ibidem opperitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장2)
paratum sese facere quae populus Romanus vellet;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 108장4)
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:1)
Cum adieris eius hortulos et inscriptum hortulis legeris Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 10:1)
Non potest autem stare paratus ad mortem, qui modo incipit vivere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 10:3)
" Ego vero quoscumque habeo, mittere paratus sum et totum horreum excutere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 2:2)
Praeter haec adhuc invenies genus aliud hominum ne ipsum quidem fastidiendum eorum, qui cogi ad rectum conpellique possunt, quibus non duce tantum opus sit, sed adiutore et, ut ita dicam, coactore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 4:1)
Eum elige adiutorem, quem magis admireris, cum videris quam cum audieris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 8:2)
Non dubito, quin paratus sit et paucos dies ex ista summa et sacrificium remittere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:3)
ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:3)
Paratus exire sum et ideo fruar vita, quia quam diu futurum hoc sit, non nimis pendeo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 2:2)
paratum vides.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 4:5)
Non opus erat suasore illi, sed adiutore;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION