라틴어 문장 검색

ipse audito venisse missu Agrippinae nuntium Agerinum, scaenam ultro criminis parat gladiumque, dum mandata perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut exitium principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte mortem sumpsisse confingeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장13)
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam ad occasiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장1)
bicipites hominum aliorumve animalium partus abiecti in publicum aut in sacrificiis, quibus gravidas hostias immolare mos est, reperti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장3)
voci tamen et aspectui pepercit intromisitque ad Senecam unum ex centurionibus qui necessitatem ultimam denuntiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장10)
Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장1)
nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:2)
atque ubi satis terruerat, parcendo rursus invitamenta pacis ostentare.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 20장 2:4)
ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장5)
atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장8)
plures abiectis armis veniam petivere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장5)
postremo abiectis armis fugam et fallendi artis circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장5)
nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장7)
vicit ratio parcendi, ne sublata spe veniae pertinaciam accenderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 56장4)
praecipua victoriae fides dux hostium Valentinus nequaquam abiecto animo, quos spiritus gessisset, vultu ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장2)
interim omnes, servi atque liberi, opus facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION