라틴어 문장 검색

Veniam ad cenam, sed iam nunc paciscor, sit expedita sit parca, Socraticis tantum sermonibus abundet, in his quoque teneat modum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 12 1:1)
Proinde indulge precibus meis, obsequere consilio, et ante omnia si festinare videor ignosce, primum quia votis suis amor plerumque praecurrit;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 11:1)
Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
'Necesse est' inquit 'parcius laudem Secundum, quia nihil nisi ex consilio meo facit.'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 8:3)
Praeterea indulsi amori meo;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 41:3)
Nam praeter id, quod in tantis vitiis hominum plura culpanda sunt quam laudanda, tum si laudaveris parcus, si culpaveris nimius fuisse dicaris, quamvis illud plenissime, hoc restrictissime feceris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 13:1)
In infinitum epistulam extendam, si gaudio meo indulgeam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 7:1)
ut parce custoditeque ludebat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:5)
est enim tam parcus et continens, ut non solum delicias verum etiam necessitates valetudinis frugalitate restringat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 9:2)
Sed quid ego indulgeo dolori?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 21 6:1)
' Indulserat tamen petentibus dilationem, cuius tempore exacto consederat auditurus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 9:4)
Erit rarum et insigne, duos homines aetate dignitate propemodum aequales, non nullius in litteris nominis - cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico -, alterum alterius studia fovisse.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 3:1)
Balineum assumo quia prodest, vinum quia non nocet, parcissime tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 3:1)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
Non hic in illo sibi, in hoc alius indulget?'
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 12 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION