라틴어 문장 검색

"si magistratus in populi Romani esse potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus voluntati paruit civitatis?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 167:4)
' 'Ego vero' inquit Crassus 'ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:3)
Deinde erit utendum exemplis, in quibus omnis aequitas perturbetur, si verbis legum ac non sententiis pareatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 1:2)
Is enim fueram, cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa meisque propriis periculis parere commune reliquis otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 11:4)
proinde quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam patiantur, cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:3)
cum is, qui inperat aliis, servit ipse nulli cupiditati, cum, quas ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus est ipse nec leges inponit populo, quibus ipse non pareat, sed suam vitam ut legem praefert suis civibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 87:2)
Ecce autem maxima voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 91:2)
Sed ut ille, qui navigat, cum subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret ut regi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:3)
' Non eros nec dominos appellabant eos, quibus iuste paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:4)
'eos, qui pareant principibus, agitari ab eo populo et servos voluntarios appellari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:2)
Quaero autem, si iusti hominis et si boni est viri parere legibus, quibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 24:1)
Quid igitur efficitur, si sapientiae pareas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:6)
cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 43:7)
numquam igitur laudari satis digne philosophia poterit, cui qui pareat omne tempus aetatis sine molestia possit degere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:4)
quocirca si sapientiam meam admirari soletis, quae utinam digna esset opinione vestra nostroque cognomine, in hoc sumus sapientes, quod naturam optimam ducem tamquam deum sequimur eique paremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION