라틴어 문장 검색

scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, Non ovum tam simile ovo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:1)
ita illi caelum novum fuit, ut omnis eius eloquentia contineri tecto ac parietibus videretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 219:2)
Eum muniunt undique parietes atque insuper camera lapideis fornicibus iuncta;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장5)
Ultra privatum pecuniae modum fortuna te provehat, auro tegat, purpura vestiat, eo deliciarum opumque perducat, ut terram marmoribus abscondas, non tantum habere tibi liceat, sed calcare divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 8:3)
Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 3:4)
cum tempestas piscatoribus dedit ferias, manus ad parata porrigitur, Hoc tamen est commodissimum in villa, quod Baias trans parietem habet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:6)
Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas, mortem suam antecesserunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 60 4:4)
ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 14:4)
Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, fecisset, quale ex illa fieri optimum posset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 40:4)
Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 10:3)
Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:4)
Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 25:5)
Desit sane varietas marmorum et concisura aquarum cubiculis interfluentium et pauperis cella et quicquid aliud luxuria non contenta decore simplici miscet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:1)
Nec tantum parietibus aut lacunaribus ornamentum tenue praetenditur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 9:4)
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
(세네카, 아가멤논 7:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION