라틴어 문장 검색

33. Victoria in hunc modum parta, rex complures equites banarettos creavit, tam in colli de Blackheath ubi locumtenens eius praelio vicerat (quo ipse equo vectus est ut ceremoniam illam praesens praestaret) quam in campis Georgianis, ubi ipse castrametatus fuerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:1)
Attamen haec regis declaratio (utcunque superficialis) ei talem apud exteros existimationem peperit ut non diu post ab equitibus Rhodi electus esset ordinis illius protector, omnibus rebus in multiplicationem honoris cedentibus regi qui tantam obtinuerat famam prudentiae et in rebus civilibus peritiae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 5:2)
Hoc in comite illum effectum peperit quem similibus caussis in animus elatis parere consuevit, nimirum ut ignomina altius insideret quam gratia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 7:4)
15. Ultimum negotium status, quod regis huius felicitatem temporalem clausit, fuit conclusio gloriosissimum matrimonii inter filiam suam Mariam et Carolum principem Castiliae, postea imperatorem celeberrimum, utraque partae tenerae aetatis tunc existente.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 15:1)
Personarum ecclesiasticarum promotor, erga asylorum privilegia (quae tanta ei mala pepererant) non durus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:5)
Neque illa liberos unquam alios concepit praeter regem, licet tribus maritis nupta.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 14:3)
neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:8)
Atque prima cogitatio qualitates primas elementares, secunda proprietates occultas et virtutes specificas nobis peperit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:8)
At Chymicorum industria nonnulla peperit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 162:1)
2. Radii solis, reflexi et constipati, ut inter montes, aut per parientes, et maxime omnium in speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 40:1)
adeo ut temones et axes rotarum aliquando flammam concipiant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 54:2)
adeo ut foenum, si repositum fuerit madidum, saepe concipiat flammam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 55:2)
Videtur enim calx viva aqua aspersa concipere calorem vel propter unionem caloris qui antea distrahebatur (ut ante dictum est de herbis conclusis), vel ob irritationem ex exasperationem spiritus ignei ab aqua, ut fiat quidam conflictus et antiperistasis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 120:2)
videlicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:6)
siquidem rara, licet in genere sint ex vulgatis naturis, tamen admirationem pariunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 313:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION