라틴어 문장 검색

de parricidio causa dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 2:3)
quod in minimis noxiis et in his levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in parricidio quaeri non putat oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:1)
cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:2)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
agitur de parricidio quod sine multis causis suscipi non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 3:2)
et tamen causa de parricidio dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 1:14)
ita neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit pertinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 4:5)
sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 51장 1:3)
sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 2:2)
'at valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris sui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 2:1)
quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 16장1)
iure an iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 3:6)
Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 4장 1:1)
dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint necne.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 16장 1:1)
in hoc iudicio videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne, non utrum iure facta an iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 18장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION