라틴어 문장 검색

Parvulas illi manus ad ora referunt, neuter auxilio sibi, uterque fratri:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:23)
. . Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:18)
Gravidis freta pulsa carinis iam peragebantur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:3)
81 P.L.M. Parvula securo tegitur mihi culmine sedes uvaque plena mero fecunda pendet ab ulmo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:1)
Punctum volucris parvulae Voluisti morte ulcisci;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.4)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
Nam parvolum differt, patiaris adversa an exspectes;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 6:2)
addas huc licet ver et autumnum, quae inter hiemem aestatemque media, ut nihil de die perdunt, de nocte parvolum acquirunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 3:2)
Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris, In dubio vitae lassa Corinna iacet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 131)
Si Venus Aenean gravida temerasset in alvo, Caesaribus tellus orba futura fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 147)
militibus gravidum laeta recepit equum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:244)
vana laborantis si fallat vota coloni, accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 913)
"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)

SEARCH

MENU NAVIGATION