라틴어 문장 검색

agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum feceritis et carcerem impleveritis principibus, iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam, aut si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros ferro ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa passim tecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 750:1)
non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum acies cessisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 779:3)
ibi Agrippa, aetate viribusque ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam iacere etiam in confertos hostes coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 783:3)
inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra nuntiarique passim iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 298:1)
multa utrimque volnera, multa passim caedes est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 306:2)
tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venum dati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:1)
cum duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo urgerent neque in castra retro neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset, et equitem passim liberis frenis distulissent equi, Veientium maxima pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 367:1)
quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 416:1)
servitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati occuparent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 485:1)
dilectum haberi non ex toto passim populo placuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 494:1)
palati alii per agros passim multis itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 500:1)
ibi cum submoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 554:1)
tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac litibus temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 156:2)
Romani praedas passim et ex Sappinati agro et ex Volsiniensi nullo vim arcente egerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 364:3)
ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta ut quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent, nequaquam perinde atque in capta urbe primo die aut passim aut late vagatus est ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 458:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION