라틴어 문장 검색

sparguntur angues velut in scena parturientes furorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 3:3)
pars maxima glandes Liventis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:4)
Postquam defessi sunt, stant, et spargere sese Hastis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 16:3)
Et iam prima novo spargebat lumine terras.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 25:1)
Hastati spargunt hastas, fit ferreus imber
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:3)
Sparsis hastis longis campus splendet et horret Sed et ante omnes Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 6:7)
— Caeso sparsurus sanguine flammas, qui ex caesis videlicet profunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 3:3)
nisi angusta sederemus, scomma fuit in C. Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:5)
Unde ἐπιγλωττὶς a natura provisa est, quae, cum cibus sumitur, operimento sit arteriae, ne quid per ipsam in pulmonem spiritu passim trahente labatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 11:1)
nullaque exire vetante Materia, magnamque cadens, magnamque revertens Dat stragem late, sparsosque recolligit ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:79)
Caesar ut acceptum tam prono milite bellum, Fataque ferre videt, ne quo languore moretur Fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes Evocat, et Romam motis petit undique signis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:62)
Caesar, ut immensae collecto robore vires Audendi maiora fidem fecere, per omnem Spargitur Italiam, vicinaque moenia complet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:42)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
Nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas Emicuit coelo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:6)
Hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro Adfixere solo, lacerasque in limine sacro Attonitae fudere comas, votisque vocari Adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION