라틴어 문장 검색

pastoris duri hic est filius, ille bubulci;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI48)
Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 11:2)
Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 17:3)
Pastorum casas ignis ille, et flamma paupertatem Romuli abscondit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 18:3)
Itaque inerat quaedam adhuc ex pastoribus feritas, quiddam adhuc spirabat indomitum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:2)
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM BALEARICUM 1:1)
Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabulum pastor, reduxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 3:2)
Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 9:2)
nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 8:5)
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 47:3)
Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:1)
Unde non unius generis sed omnium pecorum pastor canitur, ut apud Homerum Neptuno dicente:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 44:1)
Atque idem apud eundem poetam equarum pastor significatur, ut ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 44:3)
Praeterea aedes, ut ovium pastoris, sunt apud Camirenses Ἐπιμηλίου, apud Naxios Ποιμνίου· itemque deus ἀρνοκόμης colitur, et apud Lesbios Ναπαῖος:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION