라틴어 문장 검색

vix quadrantem tribuunt pauperi scholari:
(ARCHIPOETA, IV87)
pauperem presbyterum hac aestate pavi,
(ARCHIPOETA, IV118)
te pauper sequitur, te praedicat omnis egenus,
(ARCHIPOETA, VI27)
sic da pauperibus, sic in caelis coacerva,
(ARCHIPOETA, VI37)
vir pie, qui numquam bursam pro paupere nodas,
(ARCHIPOETA, VI39)
vidua pauperior tibi do minutum,
(ARCHIPOETA, IX15)
nos poetae pauperes, opum contemptores,
(ARCHIPOETA, IX23)
Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:6)
Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:1)
His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:1)
Nam in toto illo regno praeter illum solum pauperes aut nullos aut etiam paucissimos habebant adiutores;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:2)
Atque hoc modo vel annuam vel amplius absentiam tuam nulla querella revocaret, ne alius possideret terram non animae sed corpori pauperum necessariam, quorum tamen famem vivae arbores meae multo facilius mihique gratius, si diligenter colerentur, explerent.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 5:5)
sed si quis pro religione aliquid pecuniae offerre voluerit, in praesenti pauperibus eroget.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 6:2)
Et illis enim videbimur alienam rem dimidiam tulisse et illi nobis videbuntur inhoneste et inique se passos fuisse, ut adiuvarentur de dimidio quod totum pauperum fuerat.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:4)
Si autem fallax est et sua quaerit, non quae Iesu Christi, non habet utique caritatem et quid ei prodest, si distribuerit omnia sua pauperibus et tradiderit corpus suum, ut ardeat?
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION