라틴어 문장 검색

Malus malo nocet facitque peiorem, iram eius incitando, tristitiae adsentiendo, voluptates laudando, et tunc maxime laborant mali, ubi plurimum vitia miscuere, et in unum conlata nequitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 4:1)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 11:4)
Decipere est istud, docere paupertatem, cum divitias promiseris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:9)
At hic, qui se ad id, quod exigit natura, composuit, non tantum extra sensum est paupertatis, sed extra metum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 10:1)
Nam quod ad illos pertinet, apud quos falso divitiarum nomen invasit occupata paupertas, sic divitias habent, quomodo habere dicimur febrem, cum illa nos habeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 12:1)
Honestum putant, cui ratio recti officii constat, tamquam pie curatam patris senectutem, adiutam amici paupertatem, fortem expeditionem, prudentem moderatamque sententiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:5)
Admirati sumus ingentem virum, quem non regis, non contra regem promissa flexissent, boni exempli tenacem, quod difficillimum est, in bello innocentem, qui aliquod esse crederet etiam in hostes nefas, qui in summa paupertate, quam sibi decus fecerat, non aliter refugit divitias quam venenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:4)
Hunc vidimus in bello fortem, in foro timidum, animose paupertatem ferentem, humiliter infamiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 9:2)
Licet aliquis nimium inmoderatumque in hac parte me iudicet, non desistam persequi nequitiam et adfectus efferatissimos inhibere et voluptates ituras in dolorem compescere et votis opstrepere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 4:5)
Hanc vitam agere eodem tempore multos meminimus, inter quos et Acilium Butam, praetorium, cui post patrimonium ingens consumptum Tiberius paupertatem confitenti " sero," inquit, " experrectus es."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 10:3)
in tam occupata civitate fabulas vulgaris nequitia non invenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:7)
Paupertas nulli malum est nisi repugnanti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:6)
da frena et omnem prona nequitiam incita:
(세네카, 아가멤논 3:5)
Res est profecto stulta nequitiae modus.
(세네카, 아가멤논 3:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION