라틴어 문장 검색

Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata comminus captivitate, quam longe impatientius feminarum suarum nomine timent, adeo ut efficacius obligentur animi civitatum quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 8장 1:1)
sed et proxima pars pectoris patet.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 3:2)
gens non astuta nec callida aperit adhuc secreta pectoris licentia loci;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 22장 4:1)
Hunc rerum cursum, quamquam nulla verborum iactantia epistulis Agricolae auctum, ut erat Domitiano moris, fronte laetus, pectore anxius excepit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 1:1)
ceteri crura brachiaque (nam pectus tegebatur) foede laniavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 41장12)
luce prima in ferrum pectore incubuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장8)
nec defensioni locus, quamquam supplicis manus tenderet, humi plerumque stratus, lacera veste, pectus atque ora singultu quatiens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장6)
prensare commanipularium pectora, cervicibus innecti, suprema oscula petere, ne desererentur soli neu pari causa disparem fortunam paterentur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장11)
atque ita traiecto exercitu, adhibitis tribunis plebis, qui pulsi superuenerant, pro contione fidem militum flens ac ueste a pectore discissa inuocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 33장 1:1)
nec in tot uulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi quod secundo loco in pectore acceperat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 3:3)
Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo pectore deprecatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 52장 1:4)
Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam concretis ad impetiginis formam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:1)
latus ab umeris et pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 68장 1:2)
Romae publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 2:1)
' dehinc Cornelium Sabinum, alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 58장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION