라틴어 문장 검색

incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장6)
at Romanus agmine propero silvam Caesiam limitemque a Tiberio coeptum scindit, castra in limite locat, frontem ac tergum vallo, latera concaedibus munitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장2)
sed hostes, donec agmen per saltus porrigeretur, immoti, dein latera et frontem modice adsultantes, tota vi novissimos incurrere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장9)
simul primi agminis copiae evasere silvas castraque communivere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장13)
Germanico pretium fuit convertere agmen, pugnatumque in obsidentis, et ereptus Segestes magna cum propinquorum et clientium manu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장7)
simulque pedes eques classis apud praedictum amnem convenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장5)
ductum inde agmen ad ultimos Bructerorum, quantumque Amisiam et Lupiam amnis inter vastatum, haud procul Teutoburgiensi saltu in quo reliquiae Vari legionumque insepultae dicebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장9)
tunc nova acie turbatus eques, missaeque subsidiariae cohortes et fugientium agmine impulsae auxerant consternationem;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장4)
circum silvae paulatim adclives, quas tum Arminius inplevit, compendiis viarum et cito agmine onustum sarcinis armisque militem cum antevenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장12)
igitur futura volvens non aliud repperit quam ut hostem silvis coerceret, donec saucii quantumque gravioris agminis anteirent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장9)
deliguntur legiones quinta dextro lateri, unetvicesima in laevum, primani ducendum ad agmen, vicesimanus adversum secuturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장11)
' simul haec et cum delectis scindit agmen equisque maxime vulnera ingerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장7)
Pervaserat interim circumventi exercitus fama et infesto Germanorum agmine Gallias peti, ac ni Agrippina inpositum Rheno pontem solvi prohibuisset, erant qui id flagitium formidine auderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장1)
mox inpulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장3)
tandem Vitellius in editiora enisus eodem agmen subduxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION