라틴어 문장 검색

ne tu Tartareum chaos incomitata subires, sed prohibet mens fida ducis mirandaque sacris imperiis et maior amor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam77)
mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem agnovere umeri, sed enim tibi magna parabat ad titulos exempla pater, quippe ille iuventam protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen belliger indoeilemque fero servire Neroni Armeniam, rigidi summam Mavortis agebat Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum ille quoque egregiis multum miratus in armis Bolanum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii12)
ille tamen, modo saxa iugis fugientia ruptis miratus, modo nubigenas e montibus amnes aure pavens passimque insano turbine raptas pastorum pecorumque domos, non segnius amens incertusque viae per nigra silentia vastum haurit iter;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권126)
forsan et accinctos lateri - sic ira ferebat - nudassent enses, meliusque hostilibus armis lugendus fratri, iuvenis Thebane, iaceres, ni rex, insolitum clamorem et pectore ab alto stridentes gemitus noctis miratus in umbris, movisset gressus, magnis cui sobria curis pendebat somno iam deteriore senectus, isque ubi progrediens numerosa luce per alta atria dimotis adverso limine claustris terribilem dictu faciem, lacera ora putresque sanguineo videt imbre genas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권141)
nec vana voce locutus fata senex, siquidem hanc perhibent per vulnera iunctis isse fidem, quanta partitum extrema protervo Thesea Pirithoo, vel inanem mentis Oresten opposito rabidam Pylade vitasse Megaeram.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권162)
Arcadii perhibent si vera coloni, stridor ibi et gemitus poenarum, atroque tumultu fervet ager;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권15)
teque etiam, infelix, perhibent, locasta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권104)
Stygias lustrare severis Eumenidas perhibetur aquis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권22)
"audaces rubuit mirata catervas Pallas, et averso risit Gradivus in Haemo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권139)
ingeminat misera oscula tantum incumbens animaeque fugam per membra tepentem quaerit hians, non ora loco, non pectora restant, rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes sanguinis imbre novi, totumque in vulnere corpus, ac velut aligerae sedem fetusque parentis cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, illa redit querulaeque domus mirata quietem iam stupet impendens advectosque horrida maesto excutit ore cibos, cum solus in arbore paret sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권219)
tu gentis conditor, Euhan, qui geminos iuvenes Lemni de litore vectos intuleras Nemeac mirandaque fata parabas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권271)
- tune saepe locavit comminus, et simili stantem miratus in ira sustulit exsultans nudumque in pectora pressit, illum indignatur Capaneus ridetque vocantem ut miserans, poscitque alium, tandemque coaetus restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권290)
alius tremor arma viresque mirantesque inclinat equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권382)
"arcanae moderatrix Cynthia noctis, si te tergeminis perhibent variare figuris numen et in silvas alio descendere voltu, ille comes nuper nemorumque insignis alumnus, ille tuus, Diana, puer - nunc respice saltem - quaeritur,"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권159)
mirandum visu belli scelus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권240)

SEARCH

MENU NAVIGATION