라틴어 문장 검색

Anno DCCLVII, Aedilbaldus rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]39)
sunt qui eam ex pacto tradendi quod in sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant, et fraude visam agere, sua ipsam peremptam mercede.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 127:1)
obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 242:2)
impressione una totum equitatum fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque spiculis confodere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 780:2)
et tamen eos, tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius privati facti sint, neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 132:1)
tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam Dinomenes tantum intervalli fecit ut, cum in praetereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius vulneribus quam succurri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 85:2)
ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab hostibus ad casum regis concitatis confossus .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 424:2)
iacentem equites confodiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 427:1)
iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantes qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi, sic tum passim procumbebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 267:1)
quo cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 661:3)
Hic apud me hortum confodere iussi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2118)
Luto usust multo, multam terram confode.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 217)
proturbant modo confodiunt, unde paulo post 'confossus'. non setius non segnius, quamquam vulneratus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4391)
iam tum pallante perempto pro 'iam tum cum Pallantem peremit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5331)

SEARCH

MENU NAVIGATION