라틴어 문장 검색

nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)
ex cella sua in dominae migrabit cubiculum, uel domina ex cubiculo suo migrabit in cellam?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 4:10)
adeoque spatium totum KLON occupabunt. Q. E. D. Hoc experimur in sonis, qui vel domo interposita audiuntur, vel in cubiculum per fenestram admissi sese in omnes cubiculi partes dilatant, inque angulis omnibus audiuntur, non reflexi a parietibus oppositis sed a fenestra directe propagati.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 10:11)
Nam sicuti qui intra cubiculum est, is non in cubiculi parietibus, sed intra parietes est quibus cubiculum includitur, qui tamen ipsi quoque parietes in cubiculo sunt, ita, qui regnat intra montem Taurum, non solum in monte Tauro regnat, sed in his etiam regionibus quae Tauro monte clauduntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 29:1)
Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cel lam perbonam;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:13)
nam qui dicit 'intra oppidum,' 'intra cubiculum,' 'intra ferias,' non dicit aliud quam ' in oppido,' in cubiculo,' in feriis.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION