라틴어 문장 검색

Itaque L. Sulla festinat, vir armis optimus, parique violentia ruentem ulterius hostem quadam quasi manu reppulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 9:2)
Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DACICUM 2:2)
Te, inquit, oro, quis perpulit ut id committeres quod, priusquam faceres, peteres ut ignosceretur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 15:4)
Cum bello Sabino quod virginum raptarum gratia commissum est Romani portam quae sub radicibus collis Viminalis erat, quae postea ex eventu Ianualis vocata est, claudere festinarent, quia in ipsam hostes ruebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:2)
ad hoc animoso occursu natura festinat, quam sanguis comitando quasi alacritate integritatis suae compotem tinguit cutem, et inde similis color nascitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 6:5)
Letum praecedere nati Festinantem animam morti non credidit uni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:71)
His ratibus transiecta manus festinat utrinque Succisum curvare nemus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:8)
Licet ingentes abruperit actus Festinata dies fatis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:45)
Nunc festinatos nimium sibi sentit honores, Actaque lauriferae damnat Sullana iuventae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:10)
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Vos tamen o nostri ne festinate libelli:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, X5)
Sed festinatis raptum tibi credidit annis, Aspexit lacrimas quisquis, Etrusce, tuas.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XL6)
invidit de tribus una soror Et festinatis incidit stamina pensis, Absentemque patri rettulit urna rogum.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXVI3)
Festinata sui gemeret quod fata Severi Silius, Ausonio non semel ore potens, Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXVI1)
Festinata prior, decimi mihi cura libelli Elapsum manibus nunc revocavit opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, II1)

SEARCH

MENU NAVIGATION