라틴어 문장 검색

mirae nam munere sortis dulcia mella necem, vitam dedit horridus anguis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:167)
Ligurum regione suprema pervenit ad fluvium miri cognominis "Urbem," atque illic domitus vix tandem interprete casu agnovit dubii inlusa vocabula fatis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:216)
hanc tamen exiguam miro natura tueri praesidio dignata feram:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice7)
at illa fontibus abluitur gelidis legemque capillo reddit et ornatum formae prelisque solutae mira Dioneae sumit velamina telae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae59)
hic mirum consurgit opus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete17)
solus, militiae mira mercede, iugalem promeruit Stilicho socero referente coronam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae91)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
mira silex mirusque latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)3)
Obvia quid mirum vinci, cum barbarus ultro iam cupiat servire tibi?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:290)
nec mirum, si turpe nihil post talia ducit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:173)
dixerat, et niveae (mirum!)
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:71)
cum gesta superni curriculi totosque diu perspexerit actus, exaequat damnum meritis et muta ferarum cogi vincla pati.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:284)
quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni semper inoffensum dederint successibus omen sintque tropaea tuas semper comitata secures, hic tamen ante omnes miro promittitur ortu, urbis et Augusti geminato numine felix.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:5)
addebant pulchrum nova moenia vultum audito perfecta recens rumore Getarum, profecitque opifex decori timor, et vice mira, quam pax intulerat, bello discussa senectus erexit subitas turres cunctosque coëgit septem continuo colles iuvenescere muro.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:226)
res mira relatu:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:175)

SEARCH

MENU NAVIGATION