라틴어 문장 검색

addebat alacritatem quod dictator praedam omnem edixerat militibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 517:1)
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 177:2)
haec tanta sunt alacritate militum audita ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 597:1)
Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate ductus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 221:1)
apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat super cetera recentibus etiam territos prodigiis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 481:1)
primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota inpulsa acies;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 192:1)
ad quam vocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac nunc inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi precarentur, tum Gracchus priusquam omnes iure libertatis aequassem inquit, neminem nota strenui aut ignavi militis notasse volui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 200:1)
ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, contione advocata ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 551:1)
et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui datum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 640:1)
in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque avertunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 223:1)
quae insueta liberae civitati species cum fremitum populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate novem inquit annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 498:1)
quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 47:1)
falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 469:1)
perturbati hac voce legati nihil aliud petere quam ut coronam acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 162:1)
id ubi mulier audivit, perturbata dii meliora!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION